- GILDA
- I.GILDAurbs Libyae, Steph.II.GILDAvox Saxonica, est societas quorundam, puta charitatis, religionis vel mercarurae gratiâ, instar Ganerbinatus apud Germanos, confoederatorum: loca quaedam, interdum et praedia, nec non aulam societatis, praetorium commune habentium, Latinis Collegium, Fraternitas, Societas. Graecis Φρατρία, a Φέαρ, quod communi puteo usi sunt. Nec minora solum sodalitia hoc nomine continentur, sed ipsae etiam civitatum communitates. Inde hodie illarum praetoria publiciqueve conseslus aedes Gildhallas, i. e. Gildae aulas Angli vocant. Erant et extra urbem plurimae per villas Gilda, suis praediis et facultatibus satis locupletes: quae et convivia publica, instai primitivae Ecclesiae Agaprum, vicanis et advenis annue proponebant: sublatae anno 1. Eduardi VI. Perantiquae tamen reperiuntur in Francorum, Longobardorum, aliarumqueve gentium legibus, et Germanis hactenus in usu: qui Gilden appellant convivia publica a vicanis et agricolis collatitiâ stipe semel quotannis atque iterum celebrata. Prohibuit autem Carolus Mag. ne interposito sacramento fierent; Vide Henr. Spelmann. Gloss. Arch.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.